Latin
SECTIO III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 236
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO III. De quibusdam plantarum speciebus, quae in animalibus reperiuntur. *N praesenti non intendo explicare omnes plantarum species, sed tantum aliquas, quae in animalibus reperiuntur, eo quia de illis specialiter est difficultas, an revera inter plantas adscribi debeant, ideoque sit CAPUT I. De Pilis. VN Pilis tria sunt consideranda: magnitudo, color; &vita; circa magnitudinem eodem modo discurrendum, ac de caeteris plantis, consequenter diversae magnitudinis ratio petenda est ex ipso animali cui adnascuntur ex alimenti copia, vel penuria, hinc senes tenaces pilos edunt defectu alimentitii succi; succus enim est senium caput; hinc pili barbae crassiores sunt, quia molliori solo plus succi, &alimenti inest. Immo diversae figurae sunt, nempe alii sunt cylindrici, vel ut verius loquar, cunici, alii polygoni, ut saepius expertus sum adhibita exquisitione Microscopii.