Latin
SECTIO III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 237
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio petitur ab illo primo semine, seu rudimento, ex quo Pilus suum ortum ducit. Tota ergo difficultas restringitur, ut diximus, ad vitam, ideoque pro resolutione sit ASSERTIO AFFIRMATIVA. Prob. 1. Plantae sunt, quae suscipiunt alimentum, &surgunt crescendo, at pili crescunt, &in pilis sunt organa, ductus, atque meatus, quibus alimentum traducitur ut adhibito exquisito microscopio facile observatur, quod habent organa vitae consequenter &c. Confirmatur. Pili saepius labuntur, sicuti de plantis diximus, ipsis potius frigus, quam calor nocet, quia in natura sua frigidi sunt, &pituita frigida est vehiculum corpusculorum, quibus pili nutriuntur; ergo Objic. 1. Ideo pili habent rationem plantae, quia crescunt, haec ratio est nulla; nam Pili si arcte stringuntur versus supremam partem, non crescunt; ergo &c. Resp. neg. min. In tantum enim non crescunt, quia nodus, per quem transit alimentum, dum pili stringuntur, clauditur, &consequenter nequit per ipsum transire sufficiens alimentum, sed si non constringuntur de facto crescunt, consequenter ex natura sua facultatem habent augumentativam, &tantum a causis extrinsecis possunt impediri, ne crescant, quod non obstat rationi vitae, cum per extrinseca accidentia possunt etiam in animalibus membra impediri, ne alimentum capiant. Contra.