Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 240-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De Cornibus, &Unguibus. ASSERTIO. Cornuae, &ungues sunt verae plantae, sicut etiam dentes. Prob. prima pars: Cornua crescunt, per intus susceptionem nutriuntur, ut patet experientia, &insuper quia cornua sunt ossea, cum in ipsis ossibus nascantur, &ideo insita videntur &c. Tandem cornua cava sunt, ut canna, penna, &nascuntur ab annulo, &orbiculo quodam umbilicali; consequentia vero ex dictis patet. Confirmatur In cornu Cervi videmus veram arborem, siquidem in ipso videtur Matrix quaedam, &summa radix cervini cornu, &tandem quia primae subulae emicant, tum princeps, &directus truncus producitur, qui in suos ramos dividitur, nempe ex illo inferum brachium, tum superum, &digiti nascuntur, desinitque in coronatam, vel palmatam apicem; ergo &c. ProSoogl Probatur secunda pars. Eodem modo ungues ejusdem sunt rationis cum cornibus, &ossibus; ergo &c. ant. patet; quia unguis videtur osseus, &corneus constans suo fibrarum plexu, &radice crescit, &nutritur per intus susceptionem, &consequentia pariter ex dictis infertur evidenter. Probatur tertia pars. Dentes crescunt, &nutriuntur crassiore succo, scilicet excremento nervorum; quapropter extremis nervis, &nervosis membranis obvolvuntur per nodum quendam umbilicarem, cui firmiter adhaerent, ita ut nisi nodus solvatur, vel succus, vel pabulum deficiat, dens nunquam arescit, sicut diximus de fructibus plantarum.