Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 241
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc cadunt senibus dentes defectu pabuli, &infantibus, quia primi illorum dentes modicas radices agunt; ergo &c. Objic. 1. Cornua specialiter Cervorum singulis annis renascuntur, sed hoc non eveniret, si essent plantae cum, plantae non renascantur singulis annis; ergo &c. Resp. neg. min. Ille enim anniversarius interitus, reditusque non paucis plantis competit, quia exsiccantur fibrae, vel fibrarum nodi; quibus alimentum traducitur. Exemplum habemus in floribus, fructibus, &foliis; Quod autem nova succedunt, matrici residuae, &radici tribuendum est. Quapropter plantae quotannis germinant novos foetus, ut herbae &c. Objic. 2. In pluribus historiis legitur, hominibus dentes aureos fuisse, sed aurum non nutritur; ergo &c. Resp. neg. ant. Ad app. in primis dico, argumentum contra nos non militare, cum substineamus metalla vivere, &insuper negamus consequentiam; illae enim historiae fabulosae sunt, &a veritate alienae, cum aurum naturaliter non perficiatur nisi in fodinis. Contra. Dentes si viverent, viverent vita sensitiva, cum in dentibus sit dolor; ergo &c. Resp. neg. ant. Dolor enim dentium non est immediate in ipso dente, sed dolor ille, quem vulgo in dentibus sentimus, inest tenui membranae qae dentem cavum obducit; est enim perexigua cavitas in extreTom. IV extrema radice. Immo dentes in nonnullis animantibus radicem cavam habent, quod etiam multis plantis commune est; eam autem cavitatem membrana nervosa subit, &quasi vestit exquisita sentiendi facultate pollens, quae proinde facile affici potest, &dolorem tentire; hinc etiam si dens limetur, dolorem non sentit.