Latin
SECTIO ULTIMA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 244
Unproofread scanNot analysed yet
Objicies: Plura de plantis narrantur, quae fabulosa sunt, ut illud, quod refertur a Democrito, atque Theophrasto; Ethyopides herbas videlicet omnia tactu aperire, quidquid sit, quod Matthiolus putat esse ve rum: &aliud relatum a Zante Hystorico de quadam herba Arabica revocante homines ad vitam; &tandem quod e planta Babras sic a regione dicta, quae est ignei coloris, &fulget veluti Sydus, quod nulla arte, vel vi divelli potest, eo quia dum aliquis ipsi fit propinquior, magis intra terram se retrahit, &per consequens fugit; quapropter ut evellatur, aspergi debet urina mulieris, vel menstruo &tunc accipi potest sed quisquis illam tangit illico moritur, unde ad ipsam canis ligatur, qui volens Dominum sequi; herbam dictam foras trahit, sed postea canis moritur, illoque mortuo herba amplius mortifera non est; volunt itaque herbam istam spiritus malignos expellere, ita asserit Josephus lib. 4. de Bello Judaico cap. 25. ergo &c. Hinc obiter notandum, quod haec herba a Bothanicis dicitur Nappellus Resp. neg. conseq. Quia etiam nos plura de plantis recensita, falsa, judicamus, &fabulosa; de illis enim sermo non est, ut clare ex praenotato deducitur, verum quia multa de plantis narrantur, quae vera non sunt, numquid vera sunt rejicienda? hoc absit, alias nulla esset veritas, cum multae sint falsitates, nec ulla historia admitti posset, cum multae fabulae sint institutae. Quaeres: Cur arbores sub Zona torrida sunt solidissimae, &specialiter pretiosiores, ut Santalum, IEbanum, Coccus &c. Resp. Id evenire propter solis motum, qui ferventissime suis radiis a mane usque ad vesperum, &ex australi plaga in Borealem, &e contra commeans, continuo, &aequaliter fluit. Quod confirmari potest exemplo a Kircherio adducto libr. 12. sess. 14. secentur arborum diversarum ligna plana sectione, &recta &comperies ea, quae ex Zona torrida huc transferuntur fibras fbras in trunco Cylindraceo circulariter dispositas habere; quae sub Zona temperata dispositio fibrarum sit nescio quod hyperbolicum affectare.