Latin
SECTIO ULTIMA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 243
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO ULTIMA. De Virtutibus Plantarum. CAPUT I. An revera dentur in plantis virtutes Bothanicae? RAEMITTENDUM non loqui de quibusdam virtutibus praestitis doemonis adjutorio, a magis introductis ad ostendendam naturae potentiam sicut esset illa Zoroastris in Geoponicis, his verbis ab ipso relata: Si per multos annos sterilis fuerit arbor aliqua, &venerit agricola succintus acuta bipenni ad arborem detruncandam; si amicus pro ea rogaverit, &fide jusserit, sequenti anno fructus laturam, ac ille amici verbis persuasus abierit, hanc arborem proculdubio fructum copiosum laturam. Fabula itaque est, cum non valeant verba intrinsecam dispositionem mutare; loquimur itaque de virtutibus naturalibus, de quibus sit ASSERTIO AFFIRMATIVA. Prob. Nisi essent virtutes in herbis, &plantis, nulla daretur Ars Medica, Spargirica &c. cum Medici utantur herbis, ut illarum virtutibus ulcera, &morbi sanentur; ergo &c. Prob. 2. Pluribus, immo tot experimentis, quot sunt herbae; quaelibet enim herba suas habet facultates ideoque nonnullae maxime nocivae homines proprio veneno interficiuut, &e contra, herbarum aliquarum virtute homines recreantur, immo &nutriuntur, sed immorari in hujus veritatis probatione, quae Philosophis omnibus nota est, superfluum judico; sed hoc non obstante.