Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 249
Unproofread scanNot analysed yet
Animae evincunt: quod autem tibi visum est non esse Animam in Corpore viventis animalis, quamquam videatur absurdum, non tamen doctissimi homines, quibus id placuit, defuerunt, neque nunc arbitror deesse. Sunt qui ab opposito excedentes Brutis animalibus rationem adscribunt, in qua sententia fuit praeter D. Magalottum, Rudigerum; ergo &c. Hieronymus. Rorarius, Exlegatus Pontificius in lib. cui titulus: Quod animalia Bruta ratione utantur melius homine: In eo p. m. 14. diserte pronunciat, rationem saepe melius in belluis, quam in hominibus reperiri, nihilque prorsus nobis inesse, quod non iisdem natura largita sit, non quidem universa singulis, nam neque nobis omnia. Objicienti autem Cardinali Bernardo Clesio, cum quo ipsi sermo; ssi rationis intellectum Brutis animalibus largiris, quid obstat, quin (quod Plutarcus dubitat etiam Dei cognitionem concedas. Respondet Rorarius p. 103. distinguendo inter sentire, &agnoscere: non agnoscunt, inquit, Deum animalia bruta; at sentiunt esse, &contremiscunt, eique benedicere trium puerorum Cantico jubentur; cui sententiae sic astipulor ut doctiorem opinionem sequar. Cum igitur quaestio haec valde difficilis sit, ideo primo sub oculis Carthesii opinionem proponam, deinde oppositam sententiam demonstrabo. Probant igitur Carthesiani 1. Auctoritate S. Augustini cap. 23. de Spiritu, &Anima, ubi inquit: Spiritum corporeum voco aerem, vel potius ignem, qui corpora vegetando vivificat, sicut arbores, &bruta animalia 2. Ex Sacra Scriptura: Levit. enim cap. 7.