Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 250
Unproofread scanNot analysed yet
dicitur: Anima omnis carnis in sanguine est, unde dixi filiis Ilrael, sanguinem universae carnis non comedetis, quia Anima carnis in sanguine est. Atqui sanguis non est cognoscitivus; ergo &c. Idem habetur Deuteron. 22 Cave ne sanguinem comedas, sanguis enim eorum pro anima est. 3. Rationibus, &primo Deus, &natura nihil faciunt frustra, sed sine Anima cognoscente optime possunt explicari principaliores Brutorum functiones, quia nempe Anima inscia peraguntur, ut testatur ipse S. Gregorius Nissenus de opific. hominis cap. 30. &Boetius lib. 2. de consolatione: his verbis. Acceptas escas sine cogitatione peragimus, in somno spiritum ducimus nescientes. Quod de nutritione, &respiratione dicimus, idem etiam intelligitur de caeteris motibus, id ipsum de loquutione, quae est principalis functio, ad quam videtur requiri cognitio: Quis enim scientifice loquitur? Quis scit, quae partes, quae organa exigantur &quo pacto moveri debeant? Secundo poterat Deus animalia automata constituere, atque ullam Animam cognoscentem: ergo ita fecit, cum per vias simplicissimas procedat, vel si poterat facere: unde constat ita non fecisse, non ex scriptura, quae potius oppositum docet, non ex functionibus, quia adhuc salvarentur sine Anima cognoscente, eo quia, quod automata facere potuisset, adde, quod videtur consentaneum Divinae Omnipotentiae &Sapientiae, cum arguat perfectissimam brutorum structuram. Tertio brutorum Anima, vel est materialis, vel spiritualis, si primum incapax est cognitionis, alias &Anima nostra concipi posset materialis, si spiritualis foret immortalis, &praemio, &supplicio aeterno digna. Quarto si cognoscerent reflecterent: hoc autem non est dicendum, nisi in illis admittatur Anima intellectualis: impossibile autem est cognoscere, &non adverteyGoogle vertere ad cognitiones: si enim accedit canis propter cognitionem, dum illi quis porrigit panem, oportet, ut canis ille reflectat panem sibi esse convenientem. Quod si Carthesianis objicies 1. In Sacra Scriptura dicitur: Cognovit bos possessorem suum; ergo &c. Respondent, Sacram Scripturam loqui in sensu methaphorico, sicut dum dicit: Laudate Dominum de Coelis Obiic. 2.