Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 252
Unproofread scanNot analysed yet
ASSERTIO. Bruta habent Animam cognoscentem. Prob. 1. Bruta habent ogana sensus, ejusdem fere structurae cum organis corporis humani, &easdem experiuntur mutationes, quae in organis sensoriis hominum accidunt; etenim ex organis sensuum externorum, ac in corpore humano nervi ad cerebrum extenduntur, per quos motum fibrillis eorum impressum ad cerebrum propagari eodem modo potest, quo propagatur in corpore humano; ergo quamobrem non repugnet sensibilia repraesentari per excitationes organorum in homine, ita nec in animalibus, adeoque possibiles sunt ideae sensibiles, quae ideis brutorum cohaesistant; igitur cum argumentum a similitudine, &Analogia desumptum valeat, optime concluditur bruta cognitionem habere, si organa consimilia ac homines habeant, per quae excitentur ideae in cerebro, alias frustranea fuissent hujusmodi organa.