Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 251
Unproofread scanNot analysed yet
Bestiae faciunt opera, in quibus admirabile est artificium, ut patet in nidificatione, &prolis educatione; ergo &c. Resp. Argumentum probare brutorum Animas esse perfectiores animabus hominum, quia per adversarios eliciunt opera, quae ab homine etiam Geometria praedito fieri nequeunt. Caeterum ea omnia faciunt vi suae structurae, qua statutis temporibus ad nidificandum impelluntur propter spirituum modificationem: sic ovis ad lupi intuitum, &ululatum fugit propter cerebri dispositionem, quae ad sui conservationem instinctu quodam naturali, &effluviorum excitatione diversimode afficiuntur Ovis enim cerebrum ita formatum est, ut sensuum organa ita disposita habeant, ut lupi figura, &oculorum motu, aut conipectu, aut odore in ovibus excitetur sensatio. Objic. 3. Gallus Gallinaceus animal timidum dum pullos habet, ad eorum defensionem intrepide se movet; signum ergo est &c. Resp. Pullum gallinaceum non se movere ex materno affectu orto a cognitione, sed quia sanguis cubationis tempore acrior factus ad motum ingentem spirituum copiam largitur, quae ferocitatem inducit. Objic. 4. Animalia certis temporibus cognoscunt connubia; ergo &c. Resp. Id provenire ex instinctu naturae, &Creatoris providentia, sicut &de plantis fatentur Peripatetici, quod exemplificatur in magnete, qui absque intelligentia continuo se vertit ad polum, &ferrum attrahit. Objic. 5. Licet plura salvari possint per organizationem: minime autem disciplinarum usus, ut videmus in cane, &elephante. Resp. Haec omnia provenire ex congenitis bestiarum dispositionibus, quibus afficitur cerebrum: si enim canes ita educantur, ut panem non assumant, nisi in dato signo, vel quaedam voces proferantur, prosecto semper id praestabunt, sicut ipsi homines, dum habitum in musicis instrumentis personandis aquisivere, ita habent spiritus dispositos, ut sine ulla cognitione manus ad sonandum moveant. Itaque ex hoc manifeste liquet in brutis nullam adesse cognitionem. Haec sunt, quae circa hanc partem problematis asserunt Carthesiani, nunc partem affirmativam, quae magis probabilis videtur, oportet determinare.