Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 266
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem quaedam volucres majori volandi facultate aliis polleant, id vel ex alis magis dispositis vel ex musculis vegetioribus provenit. Fabulis merito tribuimus quorumdam relationes, quod Pellicanus pullos a serpente occisos in vitam revocet, quod Cycnus suavissimo cantu praeviam mortem expectet, quod Pavo habeat pedes deformes, quibus conspectis cristas deponat, &prae dolore vociferetur, quod corvi nullam pullorum curam habeant; denique quod Phoenix ex suis cineribus reviviscat, &unica sit in Universo; sed de his ex professo infra.