Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 266-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. De Natabilibus, &Piscibus. QUI in aquis natando se movent, aquatiles animantes vocantur. Eorum maximus, &veluti caeterorum princeps est Balena, seu Caetus in mari Indico frequens, cui Plinius quaterna jugera assignat; haec autem 960. pedum longitudinem aequant. Captam unam memorat Pareus in Scaldi flumine 10. ab Antuerpia milliaribus anno 1577. cujus longitudo 8. &50. pedum erat, altitudo 16. cauda 14. pedes lata, intervallum ab uno oculo ad extremum rostrum 16. inferior maxilla 25. pedibus instructa, quae totidem foraminibus excavatis recondi poterat. Balena a caeteris piscibus distinguitur quod praeter pulmones, renes &c. genitalia habet, branchiarum loco praegrandem in fronte fistulam gerit, per quam aquam ore exceptam egerit, &eum impetu effundit. Piscium multae sunt differentiae, tum a corporis tegumento, tum a loco, in quo vivunt desumptae. Ratione loci quidam maritimi sunt, nonnulli fluviales, alii lacustres. Ratione tegumenti quidam squammis, alii cute vestiuntur, eaque vel laevi, vel aspera. Cum respiratio instituta sit a natura ad sanguinem refrigerandum, atque vapores, &fuligines ejiciendas, quaesitum est inter antiquos, an Pisces, &alia animalia, quae pulmonibus carent respirent.