Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 269
Unproofread scanNot analysed yet
Sic seminis superfluitas multiplicium membrorum causa fuit, quod cum uni efformando nimium esset, &duobus non sufficeret, in partes alias erupit, &discriminatum est. Gemini aliquando nascuntur corporibus in unum conjunctis. Hic bicorporis foetus non ex abundantis materiae influxu tantum &ex ipsa uteri angustia oriri potest; dum aliqua seminis portio, quae situ ab alia secreta in membrum corporis aut embrionem ab alia distinctum confingi coeperat, ob spatii angustiam, alteriusque vicinae partis compressionem incrementum accipere non valet, unde necesse est ut magnitudine debita careat, aut alteri parti connectatur, non bicipites modo, sed toto corpore impliciti; nascuntur interim infantes absque manibus, &pedibus, quorum loco figura eterogenea resultat: Causa hujus deformitatis a materiae seminalis defectu petenda est, quae cum in principio formandis omnibus corporis membris non sufficeret, ad quae efformanda destinata est residuo interius ejus corrupta, aut siquid superfluit adeo tenue &exiguum fuit, ut firmum membrum componere non valens in exiles quasdam, &foetui indecoras partes abjecit. CAPUT VI. De quibusdam animalium speciebus. UINQUE sunt animalium species, de quibus agimus in praesenti, nempe muli, elephantes, iocustae, muscae, &apes. Muli apud Hebraeos in usu esse coeperunt tempore Davidis, Graecum nomen est, quod Spurium pronunciare videtur. E Cappadocia, &vicinis regionibus provenisse scribunt Apulejus, &Strabo, nec non Theophrastus, quamvis Homerus multo ante ex urbe Heneta derivat: ex Heneta urbe genus muli agrestis: unde nascitur ex partu leterogeneo; ideo merito Democritus inquit: naturae opus non esse mulum, sed humanae machinationis, audaciaeque, ut ita dicatur adulterium quoddam inventum, quo asinos ad equas admisit; dicitur etiam a montibus nomen habere, quia propter fortitudinem montes superant; alii nascuntur ex asino, &equa, &hi proprie muli dicuntur, &praestantissimi sunt; alii ex equo, &asina, &hinni appellantur à Varrone lib.