Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 270
Unproofread scanNot analysed yet
2 cap. 8. Levitici 19. Animalia aetherogenea copulare vetitum fuit: Jumentum tuum non admittes ammalibus aetberogeneis, cujus prohibitionis causae plures afferuntur; primo affert Philo; quia scilicet ambigenarum generatio habet aliquid praeter naturam, secundo qua qui mutat species, &miscet aetherogenea regis munismatis typum adulterat. Teodoretus q. 27. in Leviticum ita ratiocinatur: aetherogeneorum coitum probibet, puta equi, &afinae, ne a brutis animalibus ad animalia ratione praedita transeat illegittima commixtio: Idem Teodoretus vult Apostolum ad hanc legem allusisse, dum prohibuit conjugium fidelis cum infideli. 2. Corinth. cap. 14. Ut in Italia ante Pyrrhum, sic in Graecia ante Alexandrum elephanti nulli visi sunt. Elephantes tamen Africae pars Europae proxima habuit ab omni aevo. Ex dentibus elephantis ebur fit; quod ita dicitur ab albedine, dentes, ex quibus fit ebur mas habet sursum, foemina deorsum deflexos. A multis veteribus Varrone, Pausania, Eliano &c. pro cornibus habebantur, tum quia e cranio oriuntur, &ex venis cephalicis alimentum sumunt, quod cornuum proprium est, tum quia facile secantur poliuntur; &in quamvis formam effinguntur, quod de aliorum animalium dentibus frustra efficies, denique quia decidunt; &renascuntur, ut solent cornua cervis, cum alias soli homini dentes decidant. Dentes elephantes pro annis habent; insignis est elephantorum in bellis usus, apui Indos specialiter, quamvis nunc sit abolitus, propter instrumenta bellica, &Bombardica, quorum scepitus elephantes obvertere facit, &in suos convertuntur, gle tur, illisque adeo plus damni, quam hostibus inferunt; ab Alexandro in contemptu habebantur, &strepitu in suos redire cogebat. Elephanti homines non solum pedibus, sed &genibus obterunt; genua illis esse rigida multi scribunt ex veteribus; unde scribit Strabo lib. 6. &Elianus lib. 4. cap. 31.