Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 278
Unproofread scanNot analysed yet
Philosophos erat Hircus animal hirsutissimum, sic dictum a pilorum asperitate. Rem ita ponit ob oculos Theocritus in Thalysia Hirsutum, &villosum humerocircumdabat birci exuvium. Absit autem, ut asseramus ullos aut jam extare aut extitisse in natura Satyros; proinde non assentior narrationi magni Scriptoris, in quam Satyrum introducitur Antonium in eremo rogans, ut rem pro se communem Deum deprecetur tanquam salutis in Christo particeps futurus. Non alios servat Christus, quam quos assumpsit; at non assumpsit Angelos, multo minus Doemones, aut Satyros, qui nusquam sunt, sed semen Abrahae. Syrenae a cantione dictae animalia erant quorum superiora membra sunt virginum, inferiora passerum vel struthionum non piscium, ut vulgus putat, sedent in prato vel in scopulis ad maris littus. Unde mirari subit cur toties Graeci inter patres, atque ex his vulgatus semel Syrenas accenseat iis ammalinus, quae in intimis desertis procula mari degunt. Ab hignempe creditum lugubres fuisse Sirenum cantus, quod tamen Poetae non tradunt. Nisi lugubres ita dicas, quia funesti, &lugubres erant, &in audientium perniciem comparati. Alioqui Syrenes cecinisse finguntur quae cuique erant maxime grata puta Ulissi laudes suas. Dux celebrate veni, decus ingens gentis Achivae His gemitum extorsit vicinia mortis acerbae. Cum scilicet dulcedine cantus Orphaeus illas devicisset. Caeterum Sirenas extitisse quemadmodum describunt Poetae nequaquam credendum est; adest quidem piscis