Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 279
Unproofread scanNot analysed yet
quidam per litora Occidentalia Africae, qui vulgo dicitur Donna, eo quia a ventre usque ad caput cum muliere quamdam habet analogiam, sed nec cantus, nec vocem emittit: Quod spectat ad Centauros magna quaestio fuit inter Scriptores an Centauri vere extiterint. In Arabiae urbe Saunae repertus Hippocentaurus ad Caesarem missus a rege Arabum Phlegon emendatus. Quando hoc monstrum Romam allatum. Hypocentaurus Antonio Eremitae oblatus est. Hieronymus Onocentauros vere nasci ex Scriptura probat. Tamen prudentiores inter fabulas rejiciunt de Centauris quidquid affertur Et si Graecos consulas reperies Aristotelem in libris, quos de Animalium historia tam accurate, scripsit hos ne nominasse pridem; &alios magno numero pro fabulosis habere, &ratio est, quia duae naturae diversae si in unam coalescant fieri nequit, ut vitales sint, nec ut alantur. De hoc argumento Galenus in multis disputat lib. de usu partium cap. 1. lib. 3. &docet hominem non potuisse Centauri instar esse quadrupedem, addit nequidem ex coitu specierum tam dissitarum animal posse procreari, &falli Pindarum, qui Centauros natos esse asserit ex aequabus magnessiis, neque si natum fuisset, posse educari animal ita absurdum, &alienum, nisi gramine &hordeo velis inferiora nutriri &superiora elixis carnibus, propterea homini ex hac forma nihil accessurum praeter velocitatem in locis planis.