Latin
SECTIO IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 281
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO IV. De quibusdam animalium fingularibus proprietatibus. UPEREST pro hujus Tractatus complemento quorumdam animalium proprietates explicare, quae licet ad illorum constitutionem non pertinent cum sint extrinsecae, nihilominus maxime utiles est eorum cognitio erudito Philosopho, ideoque CAPUT I. De Animalibus, quae intra Saxa, &rupes incolunt. CICUT super Terrae superficiem habitans animalia ita pariter suprema Dei Providentia disposuit, ut nedum in aere aves, &in mari pisces adessent, sed etiam quamplurima in visceribus &abditis terrae collocavit. Horum animalium triplex esto genus, alia enim intra saxa generantes, alia subterraneam stationem servant, alia denique, quae brumali tantum tempore in riparum &arborum cavitatibus latente, aestivo autem tempore in lucem prodeunt, tota ergo difficultas in praesenti restringitur ad animalia primi generis, de quibus extant historiae specialiter de piscibus serpentibus, &ranis, quae in meditullio saxorum reperiuntur, &consequenter nascuntur, &specialiter referuntur ab Agricola reperiri in agro Narbonensi, &Germano, ideoque cum haec experientia constet esse indubitata, restat Philosopho investigare modum, quo pisces fossiles generantur; ideoque Dicimus Pisces fossiles generari per hoc quod ventorum impetu moles ingentes arenarum prope litora coadunantur simul commixtae cum ovis piscium ab aqua delatis.