Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 280
Unproofread scanNot analysed yet
At si opus fuerit per acclive currere, aut per declive, aut per obliquum, aut inaequale, crura qualia habemus fore multo commodiora rursus Centaurum inquit videre vellem domos aedificantem vel naves fabricantem, aut per malum ad antennas navium manibus raptantem, &scandentem. Ibidem quomo do aedificando per graciles &longas scalas ad altissimos parietes ascenderet? Item quomodo remigraret cum nequidem sedere posset? Quomodo conscenderet arbores, aut fructus decerperet. Item finge animo, aut fabrum, aut sutorem, aut textorem, aut scribam, quomodo sedebit ad opus. Homini enim hoc soli inest commode sedere in ischiis. Item centaurus nec sedere poterit instar hominis, nec jacere poterit instar ferae. Haec ille, &multo plura; quibus probet nequidem animo posse concipi quidquam absur dius quam si natura fingatur ex humana &equina con flata. Proinde vetus aliquis Scoliastes apud Phavorinum cum Tragelapho jungens Hippocentaurum tanquam ex equo conficta, inquit, Hippocentaurus nihil est ut neque Tragelaphus. Romani quoque Scriptores idem sentiunt Cic. lib. 2. De nat. Deorum. Quis enim Hippocentaurum fuisse, aut Chimaeram putat? Qui enim satis viderit facto interitu universo illud animam quod fuerit factum esse nihil Is clare perspiciet inter Hippocentaurum qui nunquam fuerit &Regem Agamennonem nihil interesse Seneca Ep. 58. In rerum natura quaedam sunt, quaedam non sunt, &haec autem, quae non sunt rerum natura complectitur, quae animo succurrunt tanquam Centauri Gigantes, &quidquid aliud falsa cogitatione for matum habere antiquam imaginem coepit quamvis non habeat substantiam, vult Centauros esse Entia re tionis non realia; Hinc Celsus I. C. vanam haberi vult de exhibendo Hippocentauro sponsionem, quia quod non est, inquit frustra promittitur; sed &conm menti vanitatem derident ipsi auctores Poetae sciliae Lucretius lib. 4. Nam certe ex vivo Centauri non fit imago, Nulla fuit quoniam talis natura ammantis, Et lib. 5. Sed zed Sed neque Centauri fuerunt, nec tempore in ullo Esse queat duplici natura, &corpore bino Ex alienigenis membris compacta potestas.