Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 284
Unproofread scanNot analysed yet
Resp. neg. Cons. quia licet, ut in plurimum incolant viscera terrae nonnumquam tamen terra emergere coguntur, &ideo ad directionem, vitaeque tutelam oculis ut in coeteris animantibus natura privare noluit. Objic. 2. Talpae ante oculos habent cuticulam ergo non vident. Resp. neg. cons. In tantum enim natura cuticulam oculos tegentem concessit, ne in subterraneis partibus, ubi his non indigent, detrimentum aliquod, ex pulveribus paterentur. CAPUT III. De Hirundine. NN praecedenti loqui sumus de animalibus subterraneis, ideoque immediate disputandum aggredimur de Hirundine, de qua gravis est difficultas, an hyberno tempore imminente revera in calidiora meridiei se transferat, vel potius intra subterraneas terrae cavernasj, &pro resolutione Dicimus. Hirundines ut in plurimum intra cavernas morantur, nec semper ad Africam transmigrant. Prob. 2. Hirundines tam remotas navigationes subire nequeunt, ergo vel in intimis cavernis montium, vel in fundo lacuum, &arborum cavitatibas durante hyeme latent. Prob. Antec. Hirundines spatium illud percurrere non possunt absque inexplicabili incommodo, siquidem nunquam possent quiescere, quia super mare nunquam possent stare. ergo &c. Prob. 2. Experientia constat quod compactae sunt hirundines hyeme in nostris regionibus intra cavernas, vel profundis lacuum, ergo &c. Prob. Antec. In Polonia res vulgo nota est, &in septemtrionalibus regionibus nil tritius. Hirundines saepe a piscatoribus conglobatae ex aquis extrahuntur, sed quia ante tempus extractae aquis denique immittuntur. Hujus rei mensionem facit Agricola de animalibus subterraneis in lacubus Germaniae. Confirm. Non solum in aquis, sed etiam in cavernis hirundines sunt repertae; ergo &c. Prob. Antec. Plinij auctoritate lib. 12. cap. 15. ubi habet Hirundines hibernis Mensibus abditas petunt montium recessus, inventae etiam sunt nudae, &implumes; quod confirmat Olaus magnus lib. 15. cap. 10.