Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 285
Unproofread scanNot analysed yet
insuper quia adhuc in monte Tyburtini, quem scissum vocant, magna hirundinum multitudo hyeme conservatur, ergo Objic. 1. Habitatores Peloponesi, &Arcipelagi, imo &ipsi nautae quotannis vident in ingenti copia ex Aegypto, &Libia Hirundines una cum Ciconus mare trarismeare, ergo &c. Resp. neg. conseq. Quia hirundines in quibusdam locis transmigrare non negamus, quapropter &in titulo apposui. Ut in plurimum &specialiter in locis adductis, quia a litore Africae non distant, sed in regionibus maxime distantibus hirundines tam longum iter non possunt quotannis assumere. Objic. 2. Explicabile non est quomodo intra aquas, cavernasque montium semestri spatio vivant; ergo Resp. neg. ant. Eodem enim modo si habent quo Ursi, mures alpestres, &Glires videlicet ex proprii temperamenti constitutione, &succi naturalis quo turgent succu. Objic. 3. Hirundines inventae vivae non sunt, sed mortuae ergo signum vivas mare hirundines transmeare. Resp. neg. ant. Licet enim mortuae videantur mortuae tamen minime haberi debent, sed eodem modo se habent, ut diximus de muribus &c. Contra. Hirundines illae deprehensae sunt deplumes; ergo signum est esse mortuas.