Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 289
Unproofread scanNot analysed yet
Et specialiter dicimus Rhodos aquilis robustis abundare, ut fatentur auctores quamplurimi &specialiter Dominicus Niger in sua Geographia. Contra: Dracones aliquando nullam habent cum aquila affinitatem; ergo &c. Resp. neg. cons. Quia non dicimus semper generari ex ovis Aquilae, sed aliorum etiam animalium, verum tamen est, quod ubi Aquilae, &volucres rapaces habitant, ova diversorum animalium congregantur Hae enim volucres, ut sua natura rapinae, perpetuo intensae in venando interdum occupantur; ideo omnes generis animalia, ut serpentes, volucres, lepores, agnos canes, immo &pueros, puellasque simul in interiores montium speluncas in escam adducunt; quapropter ex seminibus ovisque illorum monstra, &Dracones generantur non minus quam ex diversorum alimentorum concursu mixta varia formantur.