Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 289-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT De Gigantibus. CIGANTES homines sunt prodigiosae staturae, de quibus non pauca fabulosa narrantur, &specialiter quod a Fagelo narratur de rebus Siculis fol. 25. inventum fuisse Siciliae anno 1516. cadaver 20. cubitorum, cujus caput instar dolium erat; de pluribus etiam aliis Siciliae inventis gigantibus ibidem refertur, quorum alii 18. cubitorum, alii 20. &c. referunt etiam gigantes fuisse, qui ad Coelum usque pertendebant, &specialiter, quod de Gigante Og a Saracenis ea historia refertur, qui cum Noe inimicitiam habuit, &a diluvio praeservatus inconciliabili inimicitiae dissidio exercebatur; immo de ipso dicitur quod balenas uno bolo devorabat. Ut autem facilius intelligantur, oportet Tom. IV. proportionem cubitorum intelligere, itaque per Geometras cubitus continet pedes duos Geometricos; Pes Geometricus palmum romanum unum cum dimidio, quibus positis Dicimus: Gigantes defacto suerunt, licet non supra 10. cubitos, hoc est pedes 20. palmos 30. Prob. prima pars: Ex Sacra Scriptura Gen. 6. Gigantes erant super terram diebus illis, isti sunt potentes a saeculo viri famosi. Insuper in lib. regum refertur repertos fuisse Goliat Gigantem; ergo &c. Prob. ratione: Natura potest aliquando consuetos terminos excedere, sic saepe nascuntur arbores consuetos magnitudinis terminos excedentes.