Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 290
Unproofread scanNot analysed yet
Item dantur in unaquaque specie individua aliis in mole majora ex quadam superabundante materia; ergo idem etiam de hominibus dicendum, specialiter cum hoc intendatur ab Auctore naturae ad pulchritudinem universi; ergo &c. Prob. secunda pars: Licet natura homines caeteris eminentiores producere valeat, non tamen tantae prodigiosae magnitudinis, ut a terra ad Coelum protendantur ut referunt Gentiles Historici de Cyclopibus, de quibus Virgilius lib. 8. Aeneid. Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro De Titanibus Claudianus; Quid incestis aperis Titanibus auras? De Gigantibus Ovid. 1. Metam. Affectasse ferunt regnum caeleste Gioantes. Sed natura tantum producere potest Gigantes, qui