Latin
SECTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 295
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO De quibusdam Animalium functionibus. UAMVIS ex praecedentibus, quamplurimae remaneant animalium proprietates explicanda nihilominus ad perfectam animalium intelligentiam &cognitionem tres sepersunt, quas in fine hujus Tractatus explicandas assumo, ne dicendorum ordinem &methodum evertam. Tres sunt &quidem magis notae, &scitu dignae, nempe loquela, volatus, &natatus. CAPUT I. De Loquela. UAMVIS loquela propria sit hominis, tamen in O praesenti Tractatu de animalibus, de ipsa pertractamus, quia sunt animalia, quae quasdam emittunt voces, diversosque sonos, quibus sibi invicem aliquid significant: sicuti videmus Gallos gallinaceos Gallinas suas, has autem Pullos suos voce congregare, suem in discrimine existentem totum gregem in auxilium vocare, canes, feles, &serpentes iram &vindictam illos roncho, hos sibilo quodam testari. At homines diversam quisque linguam loquentes si in societate ipsi foret vivendum linguam ex omnibus mixtam conderent, cujus rei veritatem plurimae modernae linguae.