Latin
SECTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 296
Unproofread scanNot analysed yet
ut Anglica, Gallica &c. adstruunt. Loquela igitur, sibi mavis locutio, est actio hominis, qui aerem tam sonorum, quam non sonorum, organis quibusdam, quae longo &frequentiori usu movere didicit, ita flectere &articulare potest, ut voces, auditu prius perceptae, &ope organorum istorum redditae, easdem in aliis, quas olim in se ideas excitent. Si quis velit breviorem loquelae definitionem, dico, quod loquela sit idearum, quas voces articulatae in notis reliquerunt per organa loquelae, elaboratio, sive redditio. Organa loquelae ab imperitis generali nomine vel Os, vel lingua appellantur, sed male utrumque, quocumque enim sensu Os accipiatur sive pro hiatu qui est inter labia &dentes, sive pro ea, quae prope Dentes est, cavitate, nonnisi particulare erit Locutionis instrumentum: Lingua, licet organorum omnium princeps, tantum enim abest, quo minus sit unicum, ut ea etiam optime se habente, loquela possit esse admodum impedita, &fere nulla, si fauces, palatum, labia, &reliqua Organa male sint constituta: e contrario, ea vel exsecta, vel plane otiosa, plurimas litteras, ut inter vocales a, o, u, inter semivocales m, inter consonantes b, p, f, u, h, recte pronunciemus. Cum tamen Organorum loquelae inservientium distincta cognitio summopere sit necessaria, ea particulatim hic loci enarrabo, Non tamen Anatomicorum more, minutias quasque ad augendum volumen vanamque redolentes ostentationem prosequar, utpote quae ad subjectum negotium plane nihil faciunt, sed tantum eorum fabricam, qualis ad vocis, &loquelae perfectionem requiritur, qualisque ut plurimum apparet, depingam. Primo statim intuitu manifestum est aerem sonorum, seu vocem, &non sonorum, seu spiritum simplicem ad loquendum, vel maxime requiri, non tantum sufficere, Surdi nati aliique id satis nobis testantur.