Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 303
Unproofread scanNot analysed yet
Quando aves volantes ad latera detorquentur, nullius usus esse videtur cauda, quia, ut id munus praestaret, deberet esse horizonti perpendicularis; unde id totum refunditur in inflessionem &depressionem alarum. Quaeres 1. Quare Anseres pinguefacti nequeunt volatu multum in aerem sublevari. Resp. eas aves multam pinguedinem in partibus posterioribus infimi ventris colligere; cujus insigni pondere centrum gravitatis multum a fulcimento versus posteriora avis retrahitur, quibus depressis spina adeo erigitur, ut alarum vibratione non sint satis perpendiculares ad horizontem, &sic fiant parum utiles ad corpus elevandum addo pinguedinis pondus, quod volatum pariter impedire potest, si gravitatis centrum a posteriore transeat. Quaeres 2. Cur aves aliquando horizontaliter volant? Resp. Volatum sursum ferri velut per saltum, &eum, qui per quemlibet saltum acquiritur, impetum aliquandiu perseverare, donec per alarum novam vibrationem, novus acquiritur; quod si alarum impulsu avis aliquandiu horizontaliter magis; quam sursum impellatur, perseverante eo impulsu; aliquandiu avis prorsum movebitur, &sursum aliquantulum elevabitur, aut saltem non deprimetur sensibiliter.