Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 303-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. De Natatu. IOTUM progressivum Piscium in aqua, dicitur natatus, qui quidem perficitur secundum regulas staticae in prima parte descriptas; nempe quia Piscium corpora considerata secundum totam molem quae ex omnibus eorum partibus, quae diversae sunt gravitatis, emergit, sunt fere ejusdem in specie gravitatis cum aqua, aut paulo leviora; adeoque ab ipsa aqua substentantur aut elevantur, &si quis est in illis corporibus gravitatis excessus est adeo parvus, ut facile vincantur, &illa corpora exiguo sursum impulsu elevantur, &pariter ea deprimantur, quae sunt leviora.