Latin
CAPUT
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 304
Unproofread scanNot analysed yet
Esse quorundam etiam Piscium corpora aqua paulo leviora est manifestum, cum quidam Pisces, quando dormiunt, ita jacent in aquae summitate, ut supra ea eorum aliquid extet. Quorundam piscium corpora esse aqua graviora patet in iis piscibus, qui quando dormiunt in fundo aquae jacent; sed exiguum esse gravitatis in specie discrimen inter illos pisces &aquam ex facili illorum in aqua ascensu &descensu sit manifestum. Quod idem dicendum est de reliquis animalibus. Quia vero Pisces, qui natant nunc degunt in aqua graviore, in salsa v. g. aut frigore densa, nunc in aqua leviore in dulci, &salis experte v. g. aut calore rarefacta, decetque eos modo in fundo fine motu jacere, modo in summo consistere, aut etiam aliquantulum emergere, &ibi quiescere, aut in qualibet aquae altitudine haerere, ut Piscium gravitas specifica augeri possit, &minui quantum usus postulat, illis concessae sunt vesiculae aeris plenae singulis binae, quae in eorum ventre continentur, &appellantur natato riae. Harum vesicarum constrictione corporis Piscium moles minuitur, &consequenter ejus gravitas specisica magis augetur, &econtra si expandantur sine additione materiae per rarefactionem aeris in illis contenti, augetur moles Piscium, &gravitas in specie minuitur; hac de causa Pisces statim ac sunt extincti, emergunt, quia scilicet aer in vesiculis contentus vim suam elasticam exercet in earum membranas! Ad illarum vesicarum constrictionem maxime conferunt organa idonea, quae sunt musculi infimi ventris qui nequeunt contrahi, quin vesicas comprimant. Centrum gravitatis piscium vergit versus spinam, quae ossea est, &circa quam carnes sunt densiores. Pisces vesicarum dilatatione elevari &substentari, patet hac sequenti experientia. Si duabus ejuimodi vesiculis e piscis ventre extractis alligetur conveniens pondus, vesiculae possunt illud pondus, si ad parvam altitudinem detrudatur, emerge, nisi pondus superincumbentis aquae nimis excedat.