Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 321
Unproofread scanNot analysed yet
Multae insuper extant historiae; sic Heliodorus narrat lib. 1. foeminam albam ex Aethyopis parentibus genitam, eo quod Regina mater ejus pulchram Andromedis picturam saepe intuita fuisset plura etiam refert Quintilianus. Prob. 2. Ratione, imaginatio humores commovet propter subordinationem potentiarum, ut videre est in ira, timore, gaudio &c. in quibus passionibus humores intra, &extra repente agitantur, ipsaque facies pallida in timore, rubra in verecundia, varia in ira conspicitur, sic non mirum ex intenta imaginatione humores commotos similes notas foetibus imprimere quum foetus tanquam idem corpus cum matre habeatur. Objic. 1. Virtus &c. confirmatrix naturalis est, sed virtutes naturales non subjiciuntur imaginationi, nec ab illa reguntur; ergo &c. Resp. In animalibus matris imaginationem naturalem connexionem habet cum potentiis naturalibus, quae ipsis subordinantur. Contr. Vel signatur foetus per solam imaginationem, vel per conceptionem non per imaginationem, quae foetum variare non potest, nec per conceptionem quia conceptionis tempus spiritus debiles sunt, proinde incapaces ad foetum mutandum. Resp. Utroque modo fieri, unde Scriptura de ovibus Jacoo. Genesis 30. subjungit. Factum est ut in ipso calore intuerentur virgas, &parerent maculosa, &varia, do diverso colore respersa. Gravidationis pariter tenpore, si aliquando contingat fortior imaginatio, unde Tom. IV. non sequitur infinite signari, licet enim foetus sit formatus, est tamen tenellus. Objic. 2. In avibus multae maculae, &signa nascuntur, sed in illis nulla est imaginatio; ergo &c. Resp. neg. cons. Quia praeter imaginationem dantur etiam aliquae naturales causae, quae etiam in animales saepe habent foetus immutari, sed hoc non officit imaginationi. Quaeres, an sit passibilis sexus mutatio.