Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 322
Unproofread scanNot analysed yet
Resp. Mulieres in viros conversas referunt plures Auctores etiam gravissimi, ut Hipocrates, aliique multi praeter plures fabulas poetarum, &si aliquae partes successu temporis apparuerunt, intus antea continebantur. Quaeres, quo pacto imaginatio imprimatur. Resp. Sunt accidentia, quae sunt in rebus in animam, intentionaliter transeunt, &ab anima matris in foetum reflectuntur; sicque rerum signaturas imprimunt quod etiam sentit Galenus Verum haec sententia supponit species intentionales, de quibus egimus in Metaphysica, dicimus igitur imaginationem moraliter tantum non physice concurrere ad signaturas foetui imprimendas, quatenus imaginatio vehementer apprehendens aliquod objectum, excitat vim formatricem utero materno existentem spiritus commovet, humores agitat, quorum agitatione foetus formatio interturbatur, &signaturae imprimuntur. Certe non minus imaginatio vehemens excitat vim formatricem, quam excitat facultatem sternutandi, oscitandi, mingendi; sed imaginatio has omnes facultates excitat propter naturalem sympathicam subor linationem, quam habent facultates in eodem supposito experientia teste. Ergo immaginatio vehemens excitare potest vim formatricem utero materno in existentem ad imprimendas signaturas foetui non ita pridem concepto. Ut tamen imaginatio foetui signaturas imprimat debet esse disposita in utero materno ad illas recipiendas, si enim materia non sit disposita imaginatio nullam imprimet signaturam, unde si imaginatio vehementer apprehendat alas foetus tamen sine alis nascetur. Ex quo colligitur ratio propter quam in coeteris animalibus proles sit parenti similior, quam in homine nimirum in illis imaginatio magis determinata, minus vaga est; proindeque minus variat similitudinem prolis ad parentes.