Latin
SECTIO II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 328
Unproofread scanNot analysed yet
Non potest sanguis continuo fluere ex arteriis in venas sine causa efficiente perpetui illius fluxus, &circuitus; atqui nulla potest assignari causa efficiens illius perpetui fluxus; neque enim sanguis per se, &ab intrinseco principio fluere potest; ergo sanguis ex arteriis non fluit in venas. Resp. neg. min. Et dico causam efficientem illius perpetui fluxus esse cor ipsum, quod per systolem, seu contractionem trudit sanguinem in arterias, dextro quidem latere in venam arteriosam, sinistro autem in aortam per diastolem seu dilatationem recipit, &amittit sanguinem, dextero quidem latere in vena cava, sinistro autem ex arteria venosa; sic enim sanguis truditur in venosam arteriam, &in aortam, ut per eandem viam regredi non possit, quia sic valvulae dispositae sunt, ut egressum, non regressum patiantur; sic quoque sanguis admittitur, sic recipitur per venam cavam, &per arteriam venosam, ut per easdem remitti non possit, quia in his valvulae sic dispositae sunt, ut admissionem, non emissionem sanguinis patiantur, ut ipsa probat experientia. Contra. Ut detur sanguinis circuitus, non modo sanguis a corde egredi, &ad cor regredi debet, sed etiam debet ex dextro cordis latere egredi, ®redi ad sinistrum latus, alioquin non esset sanguinis circuitus in omnibus, &singulis partibus; atqui explicari non potest, per quam viam sanguis a dextro cordis latere fluat ad latus sinistrum, neque per septum medium fluere potest; ergo non datur sanguinis circuitus saltem perfectus. Resp. neg. min.