Latin
SECTIO II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 329
Unproofread scanNot analysed yet
Et dico sanguinem ex dextro cordis latere fluere in sinistrum per venam arteriosam, &per arteriam venosam, quae per totam pulmonis substantiam spargitur; nam ad hoc satis est, quod ex dextro cordis latere sanguis egrediatur per venam arteriosam, &sinistrum latus ingrediatur per arteriam venosam; atqui sanguis ex dextro cordis latere ingreditur per arteriam venosam: scilicet ista duo vasa per uni versam pulmonis substantiam sparguntur, ac sibi invicem committuntur, ita ut sanguis ex vena arteriosa fluere possit in arteriam venosam; ergo sanguis non tantum a corde egredi, &ad cor regredi potest, sed etiam a dextro latere ad sinistrum per medium pulmonem fluere potest: Dices ultimo. Si sanguis moveretur per cor, sanguis putridus in febre putrida, malignus in maligna, ipsum cor coeterasque partes tangeret, &subito periret aeger spiritibus coinquinatis, &consumptis; sed hoc est contra experientiam; ergo &c. major est certa, quia dum putredo pertingit ad cor statim perit animal, sed semper perveniret ad cor; ergo &c. Resp. neg. maj. Quia sanguis putridus commiscetur cum reliquo a quo obtunditur, unde non potest statim interire animal; quod si obtundi nequeat sanguis maligna qualitate affectus non purificabitur, &sine dubio periret aeger, quod est contra experientiam. Ut autem, quae ad nutritionem, &sanguinis circulationem facilius intelligantur, singillatim de humoribus, chilo, &sanguine agendum est. CADe Humore, ejusque differentiis. IUMOR pro ut hic est substantia liquida palpabilis, &in corpore humano genita, illique naturalis. Excluduntur partes solidae, &alvi faeces debitae consistentiae, quia non sunt liquida: Spiritus, quia non sunt palpabiles: aqua, vinum, &affines liquores, quia non sunt genita in corpore humano; pus, &sanmes, quia non sunt corpori naturalia sunt quidem haec ultima, &omnes liquores humectantes vulgariter loquendo, humores; verum pro ut hic sumuntur, &sumi debent, ubi videlicet agimus de rebus naturalibus; Pus autem &sanies, sunt humores praeter naturam, aquam, vinum &c.