Latin
NATURALE
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 33
Unproofread scanNot analysed yet
Rationem esse, quia per Tropicos major aquae dulcis particularum numerus elevatur propter vehementiorem calorem, consequenter aqua dulcis, quae salsedinem temperatam habet, elevatur &ideo fit, aquam in zona torrida salsiorem esse; vel etiam provenire primo ex ipso aquarum motu particulas salinas circa medium propellente, vel Solis calore par ticulas salinas constipante. Superest aliqua in particulari afferre. Sales sola figura discriminantur, ex cujus varietate varios producunt effectus, quaenam autem sit harum figurarum varietas in seq. ostendam. (vide f. 3.)