Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 33-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De Salibus in particulari. JITRUM, alias etiam Natron appellatum, est Sal conflatum ex Alkali, &acido, ut colligitur evidenter ex eorum solutione, unde etiam constat generari ex conjunctione Salis Alkali, &Spiritus Acidi, vel Particularum Alkalicarum, &Acidarum. Nitri Particulae sicut per Mycroscopium observantur apparent sexangulae, atque tenues, &longae, lateribus Parallellogrammis, &ex alia parte in tenuitatem Piramidis, in quo differunt a Sale Marino, cujus particulae Cylindricae sunt: item differunt ab Allumine per solam particularum differentiam. Inter caeteras Nitri proprietates mirabilis est rarefactio in expulsione, nam cum sulphure commixtum incenditur, &rarefit, uti experientia demonstrat in Pulvere Pirio, quod ex Salnitro, Sulphure, &Carbone adjecto conficitur, siquidem hujusmodi expuisio, quae flamTom. IV flammam excitat oritur ex eo, quod particulae Nitri 3 &Sulphuris juxta majorem, vel minorem aptivitatem commoventur, &veluti inter se pugnando expellunt materiam primi elementi, cujus maximam copiam continent, ut videbimus in Tractatu de Igne; unde materia illa e poris egrediens in motum vorticosum agitur, &flammam concipit, esto statim evanescat, quia propter Aeris impulsionem particulae dissipantur, consequenter amittunt motum vorticosum, &loco flammae substituitur fumus, ut videbimus, inquam, in Tractatu de Igne.