Latin
SECTIO II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 330
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt humores vulgares, &non proprie Medici. Quamquam medici per partes famosius, &frequentius intelligant partes solidas; sunt equidem humores vere corporis partes saltem illi, qui ad ejusdem perfectionem necessarii sunt; aliud est de urina, sudore Dividuntur humores in alibiles, &non alibiles, quorum ultimos passim confundunt cum excrementis, licet hoc nomen quid vilius significare videatur; quam ut acte applicetur Bili, succo pancreatico, &similibus, qui ab omnibus dicuntur humores non alibiles. Humor alibilis est Humor a natura destinatus converti in substantiam solidam illius, in quo gignitur. Dicunt aliqui aptus loco illius a natura destinatus, eo quia a caeteris differunt plurimum, multi enim humores sunt apti ut convertantur in substantiam solidam corporis; sic tamen ut eum in finem non destinentur a natura v. g. Sanguis menstruus, &respectu corporis, in quo gignitur, lac, semen, sed neque cuncti restringunt humores alibiles ita, ut eos referant ad corpus, in quo gignuntur.