Latin
SECTIO II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 333
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quoniam, ut statim dixi, plures particulae alibiles in massa sanguinea vix fluidae sunt per se, sed gratia vehiculi; pluresque ut probabo; rubescunt solius tincturae gratia; non est cur debeant subire magnam mutationem, cum in nutritione a reliqua sanguinis massa separantur, &propelluntur inter partium solidarum interstitia. Quod magis patebit ex dicendis de accretione, &nutritione. Corruit igitur fundamentum, cui innitebatur distinctio humoris alibilis secundarii in quatuor illas species, corruitque proinde illa distinctio, ac divisio. Attamen cum non absurde in singulis partibus solidis admittantur singuli meatus, qui humores earumdem partium nutritioni adaptatos deferunt extra communem viam circuli, &a quibus deduci puto originem vasorum lymphaticorum; hinc etiam admitti potest humor alibilis secundarius, etiam si rejiciantur praefatae ejus species; de illo tamen hic plura superaddere non judico, opere pretium nonnulla sese quasi sponte offerent de accretione, &nutrione differenti.