Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 333-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. De Chylo. HYLUS est humor instar pulviculae potissimum in ventriculo ex assumptis confectus magis, minusve pro ratione assumptorum albicans principatum materiale omnium aliorum humorum in corpore humano. Dico potissimum in ventriculo, quia multi existimant Chylum etiam perfici in intestinis tenuibus, maxime in duodeno, &jejuno, additione Bilis, &Succi pancreatici, quanquam ego perfectionem istam existime admodum exiguam, uti patebit. Dico ex assumptis; ut insinuem materiam ex qua: quod cum non videatur absolute necessarium facile haec particula omitti potest. Confici autem chylum in ventriculo satis probat autopsia; nam in ventriculo canis horis aliquot post nastum cibus conspicitur chylificatus, &,e vulnere stomachi humani nonnunquam talis erumpit.