Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 334
Unproofread scanNot analysed yet
Tempus chylificationis ex fame subsequente colligitur, quae esse solet signum absolutae chylificationis Nonnulli cibi in quibusdam intra duas horas, alii vix inter decem chylificantur; quapropter hac in reattendi debet ciborum quantitas; &qualitas. Solet communior terminus statui septem horarum. Chylus naturaliter vergit ad albedinem, utpote qua color ille nostris alimentis valde familiaris est; raro enim assumimus, quae nigrum aut rubrum colorem praeseferunt: caeterum color ille provenit a ciborum comminutione sic dum cornu nigrum, &coralla rubra rediguntur in pulverem, albescunt. Accedit admixtio humoris digestivi verosimiliter subacidi, sicut in confectione lactis sulphuris decoctum ex sulphure communi, &Sale Tartari albescit propter additionem aceti communis, qua virtute quibusve instrumentis assumpta in chylum convertantur supra diximus de chylificatione. IV. CAPUT De Sanguine. DISTINGUNT passim Auctores Sanguinem in late, &stricte dictum, sed tunc saltem, ut mihi apparet, vocem Sanguinis sumunt aequivoce. Unde nullam unquam offendi descriptionem, quae utrumque Sanguinem complecteretur adaequate Per Sanguinem late dictum intelligunt ipsam massam Sanguineam seu Sanguinem promiscuum pro ut existit in ipsis vasis sanguiferis, &pro ut illis laesis fluere solet. Hanc massam dividunt in Sanguinem stricte dictum; Bilem alibilem, Pituitam alibilem, &melancholiam alibilem.