Latin
CAPUT VII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 342
Unproofread scanNot analysed yet
Dico accedente causa minus ordinaria, quia sudor non emanat passim juxta naturalem constitutionem corporis prout urina, sed violentia quadam expellitur. Unde quantum ego capio nullus sudor planè naturalis est; quia tamen saepe excernitur sine notabili molestia, &in moraliter sanis, solet eatenus computari inter humores naturales. Dico materiam sudoris pro magna parte, si non omnis, separari per glandulas subcutaneas quasi dubitando, quia licet passim dicamus singulis poris cutis subjacere singulas glandulas, hoc tamen certum esse nequit, nisi de poris observabilibus, nec video quod omnis omnino humorum separatio fieri debeat per glandulas, &quaedam fieri non possit saltem per modum evaporationis, quae in liquidis adeo facilis est, neque cur dari non possint pori cutis adeo exigui, ut nullis oculis quocumque inicroscopio munitis conspiciantur, adeoque de quibus haud constet quod habeant adjacentem glandulam. Imo, &dari tales poros &fieri separationem sine glandulis inde colligere est, quod dum aperitur abdomen alicujus animalis, etiam sine laesione viscerum alius plane magisque ingratus sentiatur odor, quam dum aperitur caput vel thorax, qui odor indubie provenit a particulis e ventriculo, aut intestinis exhalantibus, si enim ex solis vasculis partium externarum laesis, non foret illa odoris differentia, cum vasa contineant in abdomine moraliter eundem humorem ac in thorace, &capite Materia sudoris statui solet duplex; humor scilice, &vapor, quorum ille immediate venit ex arters, &glandulis subcutanei; hic saepe ut modo citum est ex partibus interioribus exhalatur. Interim diffetenOogle rentia illa est exigua, cum vapor non sit nisi humor dissolutus idemque cum humore quoad essentiam. Causae sudorem, ut talem efficientes, quae tenent se ex parte dispositionis, sunt major pororum cutis glandularum subcutanearum, &vasculorum sudoriferorum apertio; validior sanguinis sero abandantis propulsio versus habitum corporis; humorum dissolutio in hisque mutuus particularum nexus laxior, quibus accedit quandoque quorundam vasorum compressio humorum regressum aliquo modo impediens, &quandoque subitanea pororum &vasculorum sudoriferorum constrictio; quae omnia confirmantur tam ratione, quam experientia; ratione quia per vias magis patentes major emittitur liquoris abundantia; experientia, quia demonstrat, ea, quae sudorem concitant, esse calefacientia, &sanguinis motum accelerantia, ut aestus solaris.