Latin
CAPUT VII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 343
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt praeterea plures causae externae sudoris ratione dispositionis corporis, inter quas maxime computatur pinguedo, pinguiores enim maxime sudant; debet autem illa vasorum compressio ut sudor continuetur, esse alterna, idest modo in hac modo in illa parte, ita ut dum hae viae constringuntur illae fiant liberae, &viceversa, quia si foret una eademque vasorum coangustatio diuturna impediret accessum novae materiae, &deficeret animal. In sudore praeter humorem multoties egreditur sanguis ut accidit Christo Domino in horto Gethsemani, de quo Philosophi disputant an fieri possit naturaliter sed priusquam ad difficultatem solvendam deveniamus perstringenda sunt aliqua ad naturam sudoris pertinentia; in primis sudor, ut in pluribus fit guttatim; attamen hoc proprium non est omnis sudoris, cum de illius ratione tantum sit esse profluvium per cutem factum, sive sit sudor sive mador, &ideo sudores symptognomatici, ut in pluribus fiunt guttatim hae omnia sunt indubitata apud omnes Philosopnos. Sudorem omnibus animalibus convenire; de lapidibus autem, &plantis tenet Theophrastus Paracelsus &c. substiBOOg substinent enim lapides sudorem emittere quia viventes sunt, ac per consequens augentur &nutriuntur idem asserit de plantis; Hac in parte Paracelsi sententiam non rejicio, quia &ego substineo lapides &plantas vivere ac per consequens lacrymas suas habere, &defacto videmus, plantas sudorem emittere, ex quo resinae, &lacrymae colliguntur; lapides etiam sudore humectantur; &sudare hystoriae confirmant, sic quatuor columnae in Christi sepulcro positae perpetuo lacrymant aestivis, &brumalibus temporibus ut refert Baricelsus, &Baronius lib. 13. ex Lusebio, item narrat columnas, &lapides in persecutione Maximi sudasse, pariter simulacra Deorum sudasse affirmant, Livius, Plutarchus Cic. &Lucanus, imo Ven. Augustinus lib. 3. de Civ. Dei id asserere videtur. Caeterum quamvis lapides minerales vivant, eo ipso tamen quod a fodina sunt reparati viverenequeunt, nec proinde sudorem emittere. Et si quid simile factum esse asseratur id vel miraculose, vel ab extrinseca humiditate, ut brumalibus temporibus, accidit, evenit; quibus praemissis sit