Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 35
Unproofread scanNot analysed yet
Vitriolus est alterum Salium Nativorum genus, sic dictum, quia instar vitri perspicuum est, a Graecis vocatur Kaichantos, ac si esset Flos Aeris, quapropter aliqui contendunt non ad Salis genera, sed ad metallorum speciem reducendum esse, &specialiter quia in Igne metallum saltem secundum aliquas partes liquatur, &sic dividitur in Aeneum, vel Cupreum, &in Ferreum: componitur maxime ex Allumine, &Sulphure; qua de causa dum uritur, &calcinatur nullum post se signum relinquit; hinc a Sulphuris spiritu Acrimoniam, &facultatem causticam, ab aqua claritatem; vel fluiditatem, &denique a minera aeris; vel ferri colorem, saporemque metallicum habet; ejus usus maximus est in Arte Medica, &specialiter insigni pollet virtute astringendi, cujus causa ad cohibendos Sanguinis fluxus adhibetur, quod prontius efficit, si fuerit calcinatus. Praeter vitriolum Metallicum extrahitur ex Glebis, aut saxis aliud fictitium, imo &conficitur ex aqua atramentosa, sive vitriolata, de quibus apud Chimicos, &Spargiricos plura invenies. Ex aqueis partibus Nitri, Vitrioli, &Alluminis efficitur Aqua fortis; seu Stygia; quae ferrum, atque Cuprum dissolvit, tamen Aurum dissolvendi facultatem non habet, quamvis ex ipsa alia aqua Regalis dicta efficiatur, quae aurum dissolvit. Hinc patet vitriolum obtinere mineralium Acrimoniam a sulphure &Acido. Observandae sunt denique aliquae vitrioli proprietates; quarum prima est, quod in Fodinis non invento amplius vitriolo nullum invenitur Metallum a Fossoribus; siquidem vitriolum est proxima causa generationis Metallorum, quapropter abundat, ut diximus spiritu Sulphuris cum parte mercuriali, consequenter facile vertitur in Aes, ferrum, &argentum. 2. Si vitriolo aqua immisceatur, ipsi tribuit claritatem, &reddit aquam limpidam, &claram eo quia crassiores aquae partes vi incisiva ipsius vitrioli, &subtilativa dissipantur, consequenter ob substantiam Diaphanam &vitream corpusculorum vitriolatorum aqua lucidior, splendidior, limpidiorque redditur. 3. Vitriolum omnia vasa metallica corrumpit excepto plumbo quia quia vim habet incisivam, licet in plumbo polleat abundantia, quae habet temperare vim incisivam ipsius vitrioli; denique Fossores vitrioli facile intereunt ob nocivum putrefacti sulphuris foetorem, siquidem illius vapore Narcotico suffocantur.