Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 36
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. De Fossilibus. COSSILIA dicuntur corpora, quae ex terrae fodinis eruuntur, vel saltem secundum maximam partem, sola tamen Metallica sunt, quae fluunt, &liquescunt, &ideo fossilia dividuntur in Metallica, &non Metallica, in praesenti tamen de non metallicis agitur, quae &lapides dicuntur. Lapides appellantur illa fossilia, quae sunt dura, &friabilia, ideoque eorum particulae absque interveniente Mercurio immediate sunt connexae, ope tamen ignis quidam in calcem, vel pulverem redigi, alii vero liquari possunt. Liquati lapides priorem characterem exuunt, &in materiam vitream mutantur. Lapides alii sunt opaci, &ignobiles, quorum poros lux in recta linea penetrare nequit: generantur in primis ex aqua, &argilla, ac ex varii generis sabulis, quae mediantibus solis radiis concrescunt, &additione particularum ab externo venientium mechanice augeri videntur Alii pellucidi, &nobiles, quorum poros lux in recta linea penetrat, de quibus infra. Duo in dubium vertuntur circa lapides: primum an lapides minerales vivant: secundum an continuo fiant lapidum generationes. Circa primum praemittendum, nos in praesenti non loqui de Saxis, sed tantum de Lapidibus, ut est Marmor, Magnes &c.