Latin
CAPUT X
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 355
Unproofread scanNot analysed yet
Docent nonnulli humorem salivalem esse excrementum cerebri: alii illum oriri a vaporibus ex ventriculo per oesophagum ad os delatis, atque ad palatum condensatis; quae omnia pullulant ex crassa Anatomiae ignorantia in producendis conceptibus chymericis fertilissima. Saliva nullum habet saporem excellentem ne organa gustus ad varias differentias saporum percipiendas reddat minus idonea: Illam tamen non omni sale esse orbatam satis aperte patet ex ejus analysi spagyrica mox subjungenda. Praeterea plures saliva edit effectus qui insignem indicant activitatem sine concursu talis non facile producendos. Siquidem ex saliva cum lixivio Saturni seu dissolutione plumbi in aceto distillato commixta statim fit humor lacteus, ipsumque saturnum seu plumbum facile praecipitat. Mercurium vivum extinguit seu figit, plures tumores, &cutis maculas discutit Commendatur autem ad dictos affectus, &praecipue ad discutionem, saliva hominis jejuni, quoniam &haec rebus alienis minus est insecta, &quod praecipuum judico sales abundantius impraegnata. Etenim credibile est salivam pauco tempore post assumptionem liquidorum magis aquosam esse Constat quidem salivam vetularum infantibus nocivam esse, imo malignam aliquam qualitatem ipsi adscribunt; sed illa in dicti potus confectione corrigi potest coctionis, &fermentationis beneficio. Saliva partes internas oris, fauces, &aesophagum, ut in prima descriptione dictum est, humectando reddit easdem partes ad motum aptiores; sitim nimiam, aut sedat, aut praecavet: ad cibi dissolutionem in ore, ejusque protrusionem per aesophagum haud parum contribuit. Deinde particulas assumptorum sapidas in organum gustus impellit. Quippe saliva in ore desiderata, lingua arida est, &rigida, adeoque ad vocis prolationem inepta: sitis urget, cibi siccioris pene nullus aut saltem minus gratus est sapor: inhaeretque faucibus deglutire conantibus.