Latin
CAPUT X
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 356
Unproofread scanNot analysed yet
Particulae quoque cibi dentibus inhaerentes, aut alio modo diu in ore detentae magis albescunt, &aliquam quasi incipientis Chyli speciem prae se ferunt. Habet insuper quosdam usus in praxi medica, de quibus superius obiter memini. Quoniam saliva, tam cum, quam sine cibo frequenter deglutitur, constituit indubie aliquam chyli partem in ventriculo; adeoque cum illo ad massam sanguinis delata, nomine amisso, illius rursus statuit portiunculam: &quatenus serosa est obtinet ibidem rationem seri sanguinis, potestque denuo subministrare salivae, aliorumve humorum materiam. Cur vero ad aspectum, aut desiderium cibi gratioris saliva in os eructetur copiosius, intelligi potest ex dicendis de fame, &siti.