Latin
SECTIO III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 376
Unproofread scanNot analysed yet
illos qui secernuntur in cerebello adhuc continuo transmitti per nervos pro functionibus naturalibus: qui vero transcribrantur per substantiam exteriorem cerebri stricte dicti, prout nimirum contra cere bellum distinguitur, in eadem aliquatenus accumulari, donec tandem rursus apertis nervis ruant ad organa sensoria, vel ad motum animalem ab anima determinentur. Hic interim observandum, quod tempore somni spiritus minus copiose sequestrentur e massa sanguinea sed in ea magis accumulentur: quia dum praeexistentes non cedunt in organa sensus, &motus animalis subsequentes etiam parcius succedunt in cerebrum. Vigiliae sunt operationes sensuum externorum. Intellige plurimorum, &quantum est parte sui, ut ante. Succedunt somno vigiliae, quia spiritus rursus copiose influunt in nervos sensorios, adeoque motum ab objectis acceptum ad animae sedem deferunt. Influunt spiritus post somnum rursus in nervos, primo, quia dum tempore somni jugiter novi generantur in massa sanguinea, pluresque sequestrantur in substantia corticali cerebri, tandem propter abundantiam, praecedentes a subsequentibus ita fortiter protruduntur, ut substantiam cerebri collapsam denuo expandant, meatusque occlusos reserent. Deinde quando objecta externa tam fortiter agunt in aliqua sensus organa, ut spiritus ista actione determinentut in dicta organa, illiusque occasione anima incitetur ad majorem attentionem: eademque attentione etiam spiritus in alia organa sensoria amandet: &sic dormientes excitantur per clamorem, aut vellicationem. Denique sicut propter praegressa studia valde intensa, atque attenta, somnus subsequens saepe perturbatur insomniis; ita etiam haud raro interrumpitur vigiliis: quia sicut spiritus ita agitati facile percurrunt sensorium commune, ita etiam non adeo difficulter ulterius in nervos sensorios expatiantur,