Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 377
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. De Somnio, COMNIA dicimus immaginationes &cognitiones. O quae nocte per somnum eliciuntur, quatenus anima aliqualiter a spiritibus excitatur, quod dupliciter contingere potest, vel ex proxima relicta impressione quae habita fuerit in vigilia, vel quia corpus ab externis causis accipit aliquam affectionem, quae postea usque ad cerebrum transmittitur. Quomodo autem leves impressiones possint objecta majora repraesentare in somno, quam in vigilia, v. g. pulicis punctura si transmittatur illius impressio usque ad cerebrum, exhibet speciem vulneris inflicti ab ense, vel hasta; &ratio est, quia licet exigua sit impulsio, propter partium tamen quietem facile latius extenditur, &specialiter quia mens illi soli est intenta, cum nulla alia impressione excitetur: sed Dices Contra dicta: In somno deficere spiritus vitales, consequenter non posse animam excitare, ac proinde nulla potest haberi imaginatio &perceptio. Resp. In somno non excitari quamcunque perceptionem, sed tantum proportionatam spiritibus, quia licet habeatur spirituum exinanitio, non tamen extinctio, imo nocte in somno spirituum fit generatio media decoctione, nam dum externae corporis partes quiescunt, internae maxime ad spiritus generandos applicantur, &haec est ratio propter quam animal per somnum vires recuperat ad exteriora exercitia peragenda Circa Somnia plures fiunt a mulierculis divinationes, quinimo etiam a Philosophis circa divinationes somniorum dissidium versatur, &quia in sacris paginis plures legimus divinationes, an autem naturalis aliqua ratio adsit, breviter investigabimus.