Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 380
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoniam morborum specialissimas causas saepe experientissimi Medici ignorant, ac ideo circa eorum curationem toties hallucinantur, sana dictat ratio, ut, cum sani simus de tuenda valetudine omnem adhibeamus curam Prudentia haec dicitur diaetetica, de qua multis egit Celeb. Hoffmannus in collect. Opusc. German. Ex idea sanitatis exposita, quid sit vita corporis, sacile patet, simulque intelligitur, quod, cum fluidorum in Vasa impulsus vasorumque in fluida renisus sit sublatus, &plane abolitus, Mors insequatur, ac mens a corpore se separet. Rejicimus tamen vulgi opinionem unicuique homini certum vitae terminum a Deo esse absolute positum, &defendimus, quemlibet ordinario tandiu vivere, usque dum tenerrima corporis ipsius Machina, vel violenter, vel naturaliter sit destructa Pro Morte assignant annos climatericos nonnulli Physico-Medici. Definiunt autem annos Climatericos certae quedam annorum periodi &gradus, quibus magnam plerumque mutationem subeunt homines. Duo annorum Climatericorum sunt genera: Primi generis colliguntur a septenario numero, &vocantur hi anni hebdo 84. 91. 98. 105. eo quia Annis hisce hebdomaticis periere insignes viri, foeminae &Juvenes, quorum prolixus foret catalogus, si singulos recensere voluerimus. Dignissimi observatu sunt verius quidam elegantes quibus mutationes insigniores, quae a septimo anno per Climateres, seu gradus ad septuagesimum usque eve niunt, comprehenduntur. Infans septenos postquam compleverit annos: Producti dentes muris &oris erunt. 14. Post si septem alios Deus hinc concesserit annos Fit pubes, nato semine nomen habens. 21. Et Juvenis cum septem alios concesserit annos Et lanugo genas, primaque barba tegit. 28. His addas septem virtutis nomina ciarus, Est Vir, &haec aetas optima robur hadet. 35. Adjicias alios septem, volet esse maritus Et memor arcanae posteritatis erit.