Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 381
Unproofread scanNot analysed yet
42. His alios jungas septem, prudentia pectus Ornabit, studium nec levitatis erit. 49. Annumeres septem, gravitas erit, inclita lingua, Septem alios, linguae congruit ingenium. 56. Additur his nonus, cum septenarius ipse est Perfectus, vires sed nimis intereunt. 63. Scilicet his annis multi periere duobus, Quorum laus celebris Marte togaque fuit, His quoque nunc variis fortunae casibus anni Subjiciunt multos, exitiumque ferunt: 70. Accedunt alii septem, mors dura vocabit Ad tumulum fessos, decrepitosque senes. De Annis hebdomaticis eodem fere pacto loquitur Celius Rhodiginus, l. A. lib. 22. c. 12. Septimo mense infantes dentire compertum est: anno septimo mutare: pubescere annorum hebdomade secunda: in virilitatem tertia exire; quae ipsa &incremento in longitudinem coronida impingat: sicuti quarta etiam in latum: in quinta roboris summa sit auctio, quod servet sexta: septima detereat quamvis per momenta. Proinde ab hac annorum serie a militia feriatis esse licet Hactenus anni Climaterici hebdomatici. Secundi generis colliguntur ex novenario numero quia plurimis fuere fatales, &sunt. 9. 18. 27. 36. 45. norum circuitus morbi plerumque ingravescant, obscurior est ratio, Quidam recurrunt ad influxus planetarum, sed hoc commentitios esse in prima parte demonstravimus. Probabilius judicarem provenire ex magna mutatione, quae his periodis perficitur. Haec sunt quae ad Physicam &rerum naturalium phoenomena spectare videntur, quae omnia explicavimus secundum varia repetita experimenta, mechanicas leges, &celeberrimorum virorum observationes si quae desunt apud Auctores videri possunt, superest, ut quae in Philosophico curriculo pertractavimus denuc percurratis naturam &experimenta per dies examinando, sic enim fiet ut naturae arcana longa &non interrupta observatione feliciori via penetrare facile possitis.