Latin
SECTIO IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 382
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO IV. De Sensibus externis. CAPUT I. De Tactu. UAMVIS dignitate coeteris sensibus postpona tur Tactus, de illo tamen prius agendum est, tum quia maxime necessarius, tum quia co munior, non tamen quia omni animali convenit. verum etiam quia per totum Corpus diffunditur, &Coeteri sensus nil aliud sint, quam Tactus species. Sensus Tactus minus est universalis, quam multi apprehendunt: siquidem non reperitur in illis partibus), quae nihil continent membranacei: unde neque ossa sunt organa tactus, neque cartilago neque pinguedo considerata sine membranis neque filamenta nervea priusquam assumant substantiam membranarum unde etiam cerebrum consideratum sine meningibus non est subjectum tactus, quod observatur in ejus vul neribus. Tactus organum est cutis, in qua nervorum filamenta efficiunt fasciculos, pyramidali figura erectos porisque obversos Hae papillae nerveae simul ac ab objectis externis tanguntur, mens pro diversitate atta ctus, diversum judicat adesse corpus. Videtur autem cutim potissimum sentire beneficio papillarum nervarum, quae apparent, nervorum exstremi tates, dibzy G Google tates quaeque cum in cute praeemineant, impressionem ab objectis validius recipiunt.