Latin
SECTIO IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 4 384
Unproofread scanNot analysed yet
Quando corporis particulae aequali superficie cutim premunt, anima illud leve, atque politicum apprehendit; sive inequaliter asperum &scabrum. Ubi corpora efficacius deorsum feruntur, gravitatem, ubi levius levitatem significat, ubi particulae corporis disponuntur, ut manu resistant, anima duritiem percipit, e contra fluiditatem. Tactus interdum efficit, ut objectum duplex sentiatur &tamen sit unicum V. G. globus G. duobus digitis B; &A attractus instar duorum sentitur. Ratio est quia hi digiti se mutuo ita decussatos retinent, musculi eos deducere nituntur A; in C, &D, in F, unde fit ut partes cerebri ex quibus nervi originem ducunt eo modo disponuntur qui requiritur, ut iidem digiti A in B. &D. in E esse, &consequenter duos ibi globulos H, &I. tangere videantur, ut patet in Figu